Thomas Instituut te Utrecht (Tilburg University)

Home > News > Canticum in honore nativitatis regis pacis

Canticum in honore nativitatis regis pacis

The Thomas Instituut te Utrecht wishes you a Happy New Year with a poem in latin, written by Dr. Mark-Robin Hoogland c.p.
Canticum in honore nativitatis regis pacis

Gloria in excelsis Deo
et in terra pax
hominibus bonae voluntatis.


Sed quare gloria sit Deo?
Deus enim et religio
nonne sunt bellorum causae,
opressionum, iniustitiae?

Si sit Deus
et sit bonus
quare non prodeat bonum
et finiat istud malum?

Ampliusque res divinae
sunt de cupiditate :
pecuniae et honoris
etiam carnis, dominationis.

Et in terra pax
hominibus bonae voluntatis
.

Ubinam gentium inveniendi
bonae voluntatis homines?
Franciscus, Thomas, Erasmus et sui
quasi tum exceptiones?

Orbis terrae sine Creatore
sit nobis specie ventosiore;
facit mendacium effrenatum
amore sui vigente tantum.

Et in terra pax, pax, pax...

Pacem autem possit aliquis
sine vero rege pacis
conciliare aut acceptare;
cognoscamus pacem qua re?

Gloria, gloria, gloria
in excelsis Deo.


Gloria in excelsis Deo
et in terra pax, pax, pax
hominibus bonae voluntatis.


In aeternum.
Amen.



Marke Robin a Terraedita Sinea